Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
II T VulgCont 2:1  Rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum:
II T VulgCont 2:2  ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
II T VulgCont 2:3  Nequis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis,
II T VulgCont 2:4  qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
II T VulgCont 2:5  Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis?
II T VulgCont 2:6  Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
II T VulgCont 2:7  Nam mysterium iam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
II T VulgCont 2:8  Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
II T VulgCont 2:9  cuius est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
II T VulgCont 2:10  et in omni seductione iniquitatis iis, qui pereunt: eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
II T VulgCont 2:11  ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
II T VulgCont 2:12  Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus, et in fide veritatis:
II T VulgCont 2:13  in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Iesu Christi.
II T VulgCont 2:14  Itaque fratres state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
II T VulgCont 2:15  Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
II T VulgCont 2:16  exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere, et sermone bono.