JONAH
Chapter 3
Jona | VulgSist | 3:2 | Surge, et vade in Niniven civitatem magnam: et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te. | |
Jona | VulgSist | 3:3 | Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. | |
Jona | VulgSist | 3:4 | Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. | |
Jona | VulgSist | 3:5 | Et crediderunt viri Ninivitae in Deum: et praedicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. | |
Jona | VulgSist | 3:6 | Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. | |
Jona | VulgSist | 3:7 | Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. | |
Jona | VulgSist | 3:8 | Et operiantur saccis homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum. | |
Jona | VulgSist | 3:9 | Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus: et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? | |