JONAH
Chapter 3
Jona | Vulgate | 3:2 | surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te | |
Jona | Vulgate | 3:3 | et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium | |
Jona | Vulgate | 3:4 | et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur | |
Jona | Vulgate | 3:5 | et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem | |
Jona | Vulgate | 3:6 | et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere | |
Jona | Vulgate | 3:7 | et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant | |
Jona | Vulgate | 3:8 | et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum | |
Jona | Vulgate | 3:9 | quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus | |