ZECHARIAH
Chapter 3
Zech | VulgCont | 3:1 | Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei. | |
Zech | VulgCont | 3:2 | Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te Satan: et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! numquid non iste torris est erutus de igne? | |
Zech | VulgCont | 3:4 | Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. | |
Zech | VulgCont | 3:5 | Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput eius. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. | |
Zech | VulgCont | 3:7 | Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris: tu quoque iudicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt. | |
Zech | VulgCont | 3:8 | Audi Iesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. | |
Zech | VulgCont | 3:9 | Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terræ illius in die una. | |