ZECHARIAH
Chapter 4
Zech | VulgCont | 4:1 | Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo. | |
Zech | VulgCont | 4:2 | Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernæ eius super illud: et septem infusoria lucernis, quæ erant super caput eius. | |
Zech | VulgCont | 4:4 | Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi? | |
Zech | VulgCont | 4:5 | Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. | |
Zech | VulgCont | 4:6 | Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. | |
Zech | VulgCont | 4:7 | Quis tu mons magne coram Zorobabel? in planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ eius. | |
Zech | VulgCont | 4:9 | Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. | |
Zech | VulgCont | 4:10 | Quis enim despexit dies parvos? et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. | |
Zech | VulgCont | 4:11 | Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius? | |
Zech | VulgCont | 4:12 | Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum, quæ sunt iuxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? | |