ECCLESIASTES
Chapter 11
Eccl | VulgCont | 11:1 | Mitte panem tuum super transeuntes aquas: quia post tempora multa invenies illum. | |
Eccl | VulgCont | 11:2 | Da partem septem, necnon et octo: quia ignoras quid futurum sit mali super terram. | |
Eccl | VulgCont | 11:3 | Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. | |
Eccl | VulgCont | 11:5 | Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis; sic nescis opera Dei, qui Fabricator est omnium. | |
Eccl | VulgCont | 11:6 | Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud: et si utrumque simul, melius erit. | |
Eccl | VulgCont | 11:8 | Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum: qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. | |
Eccl | VulgCont | 11:9 | Lætare ergo iuvenis in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuæ, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum: et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. | |