ECCLESIASTES
Chapter 1
Eccl | VulgCont | 1:6 | gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. | |
Eccl | VulgCont | 1:7 | Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. | |
Eccl | VulgCont | 1:8 | Cunctæ res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. | |
Eccl | VulgCont | 1:9 | Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. | |
Eccl | VulgCont | 1:10 | Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos. | |
Eccl | VulgCont | 1:11 | Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. | |
Eccl | VulgCont | 1:13 | et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. | |
Eccl | VulgCont | 1:14 | Vidi cuncta, quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus. | |
Eccl | VulgCont | 1:16 | Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. | |
Eccl | VulgCont | 1:17 | Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus, | |