Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZRA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
Prev Up Next
Chapter 1
Ezra VulgCont 1:1  In anno primo Cyri regis Persarum ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens:
Ezra VulgCont 1:2  Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa.
Ezra VulgCont 1:3  Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Ierusalem, quæ est in Iudæa, et ædificet domum Domini Dei Israel, ipse est Deus qui est in Ierusalem.
Ezra VulgCont 1:4  Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adiuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem.
Ezra VulgCont 1:5  Et surrexerunt principes patrum de Iuda, et Beniamin, et Sacerdotes, et Levitæ, et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem.
Ezra VulgCont 1:6  Universique qui erant in circuitu, adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et iumentis, in supellectili, exceptis his, quæ sponte obtulerant.
Ezra VulgCont 1:7  Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem, et posuerat ea in templo dei sui.
Ezra VulgCont 1:8  Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Iuda.
Ezra VulgCont 1:9  Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
Ezra VulgCont 1:10  scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille.
Ezra VulgCont 1:11  Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.