Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Hebr VulgHetz 8:1  Capitulum autem super ea, quæ dicuntur: Talem habemus Pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
Hebr VulgHetz 8:2  sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
Hebr VulgHetz 8:3  Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat:
Hebr VulgHetz 8:4  si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,
Hebr VulgHetz 8:5  qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
Hebr VulgHetz 8:6  Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Hebr VulgHetz 8:7  Nam si illud prius culpa vacasset: non utique secundi locus inquireretur.
Hebr VulgHetz 8:8  Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda testamentum novum,
Hebr VulgHetz 8:9  non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de Terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus:
Hebr VulgHetz 8:10  Quia hoc est testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
Hebr VulgHetz 8:11  et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum:
Hebr VulgHetz 8:12  quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum iam non memorabor.
Hebr VulgHetz 8:13  Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.