HEBREWS
Chapter 11
Hebr | VulgHetz | 11:3 | Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. | |
Hebr | VulgHetz | 11:4 | Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. | |
Hebr | VulgHetz | 11:5 | Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur: quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. | |
Hebr | VulgHetz | 11:6 | Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. | |
Hebr | VulgHetz | 11:7 | Fide Noe responso accepto de iis, quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et iustitiæ, quæ per fidem est, heres est institutus. | |
Hebr | VulgHetz | 11:8 | Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret. | |
Hebr | VulgHetz | 11:9 | Fide demoratus est in Terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem. | |
Hebr | VulgHetz | 11:11 | Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum, qui repromiserat. | |
Hebr | VulgHetz | 11:12 | Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. | |
Hebr | VulgHetz | 11:13 | Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini, et hospites sunt super terram. | |
Hebr | VulgHetz | 11:15 | Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. | |
Hebr | VulgHetz | 11:16 | nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. | |
Hebr | VulgHetz | 11:17 | Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones; | |
Hebr | VulgHetz | 11:19 | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. | |
Hebr | VulgHetz | 11:21 | Fide Iacob, moriens, singulos filiorum Ioseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ eius. | |
Hebr | VulgHetz | 11:22 | Fide Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. | |
Hebr | VulgHetz | 11:23 | Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. | |
Hebr | VulgHetz | 11:25 | magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, | |
Hebr | VulgHetz | 11:26 | maiores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. | |
Hebr | VulgHetz | 11:27 | Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. | |
Hebr | VulgHetz | 11:28 | Fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. | |
Hebr | VulgHetz | 11:29 | Fide transierunt Mare rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. | |
Hebr | VulgHetz | 11:32 | Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David, Samuel, et Prophetis: | |
Hebr | VulgHetz | 11:33 | qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, | |
Hebr | VulgHetz | 11:34 | extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: | |
Hebr | VulgHetz | 11:35 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. | |
Hebr | VulgHetz | 11:37 | lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: | |
Hebr | VulgHetz | 11:38 | quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. | |