Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Hebr VulgHetz 9:1  Habuit quidem et prius, iustificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
Hebr VulgHetz 9:2  Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
Hebr VulgHetz 9:3  Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
Hebr VulgHetz 9:4  aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
Hebr VulgHetz 9:5  superque eam erant Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
Hebr VulgHetz 9:6  His vero ita compositis: in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
Hebr VulgHetz 9:7  in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua, et populi ignorantia:
Hebr VulgHetz 9:8  hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum.
Hebr VulgHetz 9:9  quæ parabola est temporis instantis: iuxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
Hebr VulgHetz 9:10  et variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
Hebr VulgHetz 9:11  Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis:
Hebr VulgHetz 9:12  neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
Hebr VulgHetz 9:13  Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
Hebr VulgHetz 9:14  quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
Hebr VulgHetz 9:15  Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis.
Hebr VulgHetz 9:16  Ubi enim testamentum est: mors necesse est intercedat testatoris.
Hebr VulgHetz 9:17  Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
Hebr VulgHetz 9:18  Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
Hebr VulgHetz 9:19  Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo: accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea, et hyssopo: ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Hebr VulgHetz 9:20  dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
Hebr VulgHetz 9:21  Etiam tabernaculum, et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit:
Hebr VulgHetz 9:22  Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Hebr VulgHetz 9:23  Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
Hebr VulgHetz 9:24  Non enim in manufacta Sancta Iesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
Hebr VulgHetz 9:25  Neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum Pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
Hebr VulgHetz 9:26  alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
Hebr VulgHetz 9:27  Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium:
Hebr VulgHetz 9:28  sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit expectantibus se, in salutem.