Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Hose VulgHetz 11:1  Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum.
Hose VulgHetz 11:2  Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant.
Hose VulgHetz 11:3  Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.
Hose VulgHetz 11:4  In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur.
Hose VulgHetz 11:5  Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti.
Hose VulgHetz 11:6  Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum.
Hose VulgHetz 11:7  Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
Hose VulgHetz 11:8  Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
Hose VulgHetz 11:9  Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
Hose VulgHetz 11:10  Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
Hose VulgHetz 11:11  Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
Hose VulgHetz 11:12  Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.