I PETER
Chapter 5
I Pe | Vulgate | 5:1 | seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator | |
I Pe | Vulgate | 5:2 | pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie | |
I Pe | Vulgate | 5:5 | similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam | |
I Pe | Vulgate | 5:8 | sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret | |
I Pe | Vulgate | 5:9 | cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri | |
I Pe | Vulgate | 5:10 | Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit | |
I Pe | Vulgate | 5:12 | per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state | |