I THESSALONIANS
Chapter 1
I Th | VulgCont | 1:1 | Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Iesu Christo. | |
I Th | VulgCont | 1:2 | Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, | |
I Th | VulgCont | 1:3 | memores operis fidei vestræ, et laboris, et charitatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Iesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: | |
I Th | VulgCont | 1:5 | quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. | |
I Th | VulgCont | 1:6 | Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes Verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: | |
I Th | VulgCont | 1:8 | A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. | |
I Th | VulgCont | 1:9 | Ipsi enim de nobis annunciant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, | |