I THESSALONIANS
Chapter 5
I Th | VulgCont | 5:3 | Cum enim dixerint: Pax, et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. | |
I Th | VulgCont | 5:4 | Vos autem fratres non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: | |
I Th | VulgCont | 5:5 | omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. | |
I Th | VulgCont | 5:8 | Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei, et charitatis, et galeam spem salutis: | |
I Th | VulgCont | 5:9 | quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, | |
I Th | VulgCont | 5:10 | qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. | |
I Th | VulgCont | 5:12 | Rogamus autem vos fratres ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, | |
I Th | VulgCont | 5:13 | ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum: pacem habete cum eis. | |
I Th | VulgCont | 5:14 | Rogamus autem vos fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. | |
I Th | VulgCont | 5:15 | Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. | |
I Th | VulgCont | 5:18 | In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis. | |
I Th | VulgCont | 5:23 | Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. | |