I THESSALONIANS
Chapter 3
I Th | VulgClem | 3:2 | et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra : | |
I Th | VulgClem | 3:3 | ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. | |
I Th | VulgClem | 3:4 | Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. | |
I Th | VulgClem | 3:5 | Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. | |
I Th | VulgClem | 3:6 | Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos : | |
I Th | VulgClem | 3:7 | ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, | |
I Th | VulgClem | 3:9 | Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, | |
I Th | VulgClem | 3:10 | nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ ? | |
I Th | VulgClem | 3:11 | Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. | |
I Th | VulgClem | 3:12 | Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis : | |