Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II T Vulgate 1:1  Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
II T Vulgate 1:2  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
II T Vulgate 1:3  gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
II T Vulgate 1:4  ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
II T Vulgate 1:5  in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
II T Vulgate 1:6  si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
II T Vulgate 1:7  et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
II T Vulgate 1:8  in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
II T Vulgate 1:9  qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
II T Vulgate 1:10  cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
II T Vulgate 1:11  in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
II T Vulgate 1:12  ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi