II THESSALONIANS
Chapter 2
| II T | Vulgate | 2:1 | rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum | |
| II T | Vulgate | 2:2 | ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini | |
| II T | Vulgate | 2:3 | ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis | |
| II T | Vulgate | 2:4 | qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus | |
| II T | Vulgate | 2:7 | nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat | |
| II T | Vulgate | 2:8 | et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui | |
| II T | Vulgate | 2:9 | eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus | |
| II T | Vulgate | 2:10 | et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent | |
| II T | Vulgate | 2:13 | nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis | |
| II T | Vulgate | 2:14 | ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi | |
| II T | Vulgate | 2:15 | itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram | |
| II T | Vulgate | 2:16 | ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia | |