II THESSALONIANS
Chapter 3
II T | Vulgate | 3:1 | de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos | |
II T | Vulgate | 3:4 | confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis | |
II T | Vulgate | 3:6 | denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis | |
II T | Vulgate | 3:7 | ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos | |
II T | Vulgate | 3:8 | neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus | |
II T | Vulgate | 3:9 | non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos | |
II T | Vulgate | 3:10 | nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet | |
II T | Vulgate | 3:11 | audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes | |
II T | Vulgate | 3:12 | his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent | |
II T | Vulgate | 3:14 | quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur | |
II T | Vulgate | 3:16 | ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis | |