Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 58
Isai VulgHetz 58:1  Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum.
Isai VulgHetz 58:2  Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quæ iustitiam fecerit, et iudicium Dei sui non dereliquerit: rogant me iudicia iustitiæ: appropinquare Deo volunt.
Isai VulgHetz 58:3  Quare ieiunavimus, et non aspexisti: humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
Isai VulgHetz 58:4  Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
Isai VulgHetz 58:5  Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino?
Isai VulgHetz 58:6  Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe.
Isai VulgHetz 58:7  Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
Isai VulgHetz 58:8  Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
Isai VulgHetz 58:9  Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum, et loqui quod non prodest.
Isai VulgHetz 58:10  Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
Isai VulgHetz 58:11  Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquæ.
Isai VulgHetz 58:12  Et ædificabuntur in te deserta sæculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.
Isai VulgHetz 58:13  Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
Isai VulgHetz 58:14  Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim Domini locutum est.