Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Isai VulgHetz 32:1  Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio præerunt.
Isai VulgHetz 32:2  Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
Isai VulgHetz 32:3  Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
Isai VulgHetz 32:4  Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
Isai VulgHetz 32:5  Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior:
Isai VulgHetz 32:6  stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isai VulgHetz 32:7  Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper iudicium.
Isai VulgHetz 32:8  Princeps vero ea, quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.
Isai VulgHetz 32:9  Mulieres opulentæ surgite, et audite vocem meam: filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum.
Isai VulgHetz 32:10  Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Isai VulgHetz 32:11  Obstupescite opulentæ, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros.
Isai VulgHetz 32:12  Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
Isai VulgHetz 32:13  Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis?
Isai VulgHetz 32:14  Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum. Gaudium onagrorum pascua gregum,
Isai VulgHetz 32:15  donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur.
Isai VulgHetz 32:16  Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit.
Isai VulgHetz 32:17  Et erit opus iustitiæ pax, et cultus iustitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
Isai VulgHetz 32:18  Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
Isai VulgHetz 32:19  Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
Isai VulgHetz 32:20  Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.