Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 40
Isai VulgHetz 40:1  Consolamini, consolamini popule meus, dicit Deus vester.
Isai VulgHetz 40:2  Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isai VulgHetz 40:3  Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isai VulgHetz 40:4  Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas.
Isai VulgHetz 40:5  Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Isai VulgHetz 40:6  Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria eius quasi flos agri.
Isai VulgHetz 40:7  Exiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:
Isai VulgHetz 40:8  exiccatum est fœnum, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in æternum.
Isai VulgHetz 40:9  Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester:
Isai VulgHetz 40:10  ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo.
Isai VulgHetz 40:11  Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fœtas ipse portabit.
Isai VulgHetz 40:12  Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
Isai VulgHetz 40:13  Quis adiuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi?
Isai VulgHetz 40:14  Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
Isai VulgHetz 40:15  Ecce Gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt: ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
Isai VulgHetz 40:16  Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
Isai VulgHetz 40:17  Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
Isai VulgHetz 40:18  Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Isai VulgHetz 40:19  Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?
Isai VulgHetz 40:20  Forte lignum, et imputribile elegit: artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Isai VulgHetz 40:21  Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annunciatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ?
Isai VulgHetz 40:22  Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores eius sunt quasi locustæ: qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum.
Isai VulgHetz 40:23  Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, iudices terræ velut inane fecit:
Isai VulgHetz 40:24  et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Isai VulgHetz 40:25  Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit sanctus?
Isai VulgHetz 40:26  Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit.
Isai VulgHetz 40:27  Quare dicis Iacob, et loqueris Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transivit?
Isai VulgHetz 40:28  Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ eius.
Isai VulgHetz 40:29  Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Isai VulgHetz 40:30  Deficient pueri, et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadent.
Isai VulgHetz 40:31  Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.