Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Isai VulgHetz 14:1  Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhærebit domui Iacob.
Isai VulgHetz 14:2  Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos.
Isai VulgHetz 14:3  Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti:
Isai VulgHetz 14:4  sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?
Isai VulgHetz 14:5  Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
Isai VulgHetz 14:6  cædentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
Isai VulgHetz 14:7  Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit:
Isai VulgHetz 14:8  abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
Isai VulgHetz 14:9  Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
Isai VulgHetz 14:10  Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es.
Isai VulgHetz 14:11  Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Isai VulgHetz 14:12  Quomodo cecidisti de cælo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
Isai VulgHetz 14:13  qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
Isai VulgHetz 14:14  Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
Isai VulgHetz 14:15  Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci:
Isai VulgHetz 14:16  qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
Isai VulgHetz 14:17  qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
Isai VulgHetz 14:18  Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua.
Isai VulgHetz 14:19  Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
Isai VulgHetz 14:20  Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
Isai VulgHetz 14:21  Præparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
Isai VulgHetz 14:22  Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 14:23  Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
Isai VulgHetz 14:24  Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi,
Isai VulgHetz 14:25  sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur.
Isai VulgHetz 14:26  Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes.
Isai VulgHetz 14:27  Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam?
Isai VulgHetz 14:28  In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
Isai VulgHetz 14:29  ne lætaris Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem.
Isai VulgHetz 14:30  Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
Isai VulgHetz 14:31  Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthæa omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius.
Isai VulgHetz 14:32  Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius.