ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 10
Isai | VulgHetz | 10:2 | ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei: ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. | |
Isai | VulgHetz | 10:3 | Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cuius confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, | |
Isai | VulgHetz | 10:4 | ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. | |
Isai | VulgHetz | 10:6 | Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. | |
Isai | VulgHetz | 10:7 | Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum. | |
Isai | VulgHetz | 10:9 | Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano: et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? | |
Isai | VulgHetz | 10:10 | Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulachra eorum de Ierusalem, et de Samaria. | |
Isai | VulgHetz | 10:11 | Numquid non sicut feci Samariæ et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulachris eius? | |
Isai | VulgHetz | 10:12 | Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius. | |
Isai | VulgHetz | 10:13 | Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. | |
Isai | VulgHetz | 10:14 | Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: et sicut colliguntur ova, quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. | |
Isai | VulgHetz | 10:15 | Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. | |
Isai | VulgHetz | 10:16 | Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem: et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis. | |
Isai | VulgHetz | 10:17 | Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma: et succendetur, et devorabitur spina eius, et vepres in die una. | |
Isai | VulgHetz | 10:18 | Et gloria saltus eius, et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus. | |
Isai | VulgHetz | 10:20 | Et erit in die illa: non adiiciet residuum Israel, et hi, qui fugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos: sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate. | |
Isai | VulgHetz | 10:22 | Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo, consummatio abbreviata inundabit iustitiam. | |
Isai | VulgHetz | 10:23 | Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. | |
Isai | VulgHetz | 10:24 | Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Ægypti. | |
Isai | VulgHetz | 10:25 | Adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. | |
Isai | VulgHetz | 10:26 | Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. | |
Isai | VulgHetz | 10:27 | Et erit in die illa: Auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei. | |
Isai | VulgHetz | 10:32 | Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Ierusalem. | |
Isai | VulgHetz | 10:33 | Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. | |