JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 47
Jere | VulgCont | 47:1 | Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palæsthinos, antequam percuteret Pharao Gazam: | |
Jere | VulgCont | 47:2 | Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram, et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius: clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ | |
Jere | VulgCont | 47:3 | a strepitu pompæ armorum, et bellatorum eius, a commotione quadrigarum eius, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis | |
Jere | VulgCont | 47:4 | pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus, et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis. Depopulatus est enim Dominus Palæsthinos, reliquias insulæ Cappadociæ. | |
Jere | VulgCont | 47:5 | Venit calvitium super Gazam: conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum, usquequo concideris? | |
Jere | VulgCont | 47:6 | O mucro Domini usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. | |