JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 37
Jere | VulgCont | 37:1 | Et regnavit rex Sedecias filius Iosiæ pro Iechonia filio Ioakim: quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in Terra Iuda: | |
Jere | VulgCont | 37:2 | Et non obedivit ipse, et servi eius, et populus terræ verbis Domini, quæ locutus est in manu Ieremiæ prophetæ. | |
Jere | VulgCont | 37:3 | Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad Ieremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum. | |
Jere | VulgCont | 37:4 | Ieremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto: et audientes Chaldæi, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium, recesserunt ab Ierusalem. | |
Jere | VulgCont | 37:6 | Hæc dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Iuda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum. | |
Jere | VulgCont | 37:7 | Et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc: et capient eam, et succendent eam igni. | |
Jere | VulgCont | 37:8 | Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi, quia non abibunt. | |
Jere | VulgCont | 37:9 | Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldæorum, qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati: singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. | |
Jere | VulgCont | 37:10 | Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Ierusalem propter exercitum Pharaonis, | |
Jere | VulgCont | 37:11 | egressus est Ieremias de Ierusalem ut iret in Terram Beniamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium. | |
Jere | VulgCont | 37:12 | Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Ierias, filius Selemiæ filii Hananiæ, et apprehendit Ieremiam prophetam, dicens: Ad Chaldæos profugis. | |
Jere | VulgCont | 37:13 | Et respondit Ieremias: Falsum est, non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum: sed comprehendit Ierias Ieremiam, et adduxit eum ad principes. | |
Jere | VulgCont | 37:14 | Quam ob rem irati principes contra Ieremiam, cæsum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem. | |
Jere | VulgCont | 37:15 | Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Ieremias diebus multis. | |
Jere | VulgCont | 37:16 | Mittens autem Sedecias rex tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Ieremias: Est. Et ait: In manus regis Babylonis traderis. | |
Jere | VulgCont | 37:17 | Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? | |
Jere | VulgCont | 37:18 | Ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc? | |
Jere | VulgCont | 37:19 | Nunc ergo audi obsecro domine mi rex: Valeat deprecatio mea in conspectu tuo: et ne me remittas in domum Ionathan scribæ, ne moriar ibi. | |