Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Jere VulgCont 32:1  Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeciæ regis Iuda: ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.
Jere VulgCont 32:2  Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem: et Ieremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis Iuda.
Jere VulgCont 32:3  Clauserat enim eum Sedecias rex Iuda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam?
Jere VulgCont 32:4  Et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldæorum: sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt.
Jere VulgCont 32:5  Et in Babylonem ducet Sedeciam: et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus. Si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis.
Jere VulgCont 32:6  Et dixit Ieremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:
Jere VulgCont 32:7  Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth: tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
Jere VulgCont 32:8  Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin: quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset.
Jere VulgCont 32:9  Et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth: et appendi ei argentum septem stateres, et decem argenteos.
Jere VulgCont 32:10  Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes: et appendi argentum in statera.
Jere VulgCont 32:11  Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus.
Jere VulgCont 32:12  Et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium, qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudæorum, qui sedebant in atrio carceris.
Jere VulgCont 32:14  Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc, qui apertus est: et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis.
Jere VulgCont 32:15  Hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
Jere VulgCont 32:16  Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:
Jere VulgCont 32:17  Heu, heu, heu, Domine Deus: ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:
Jere VulgCont 32:18  Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: Fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
Jere VulgCont 32:19  Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum eius.
Jere VulgCont 32:20  Qui posuisti signa et portenta in Terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
Jere VulgCont 32:21  Et eduxisti populum tuum Israel de Terra Ægypti, in signis, et in portentis, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno.
Jere VulgCont 32:22  Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle.
Jere VulgCont 32:23  Et ingressi sunt, et possederunt eam: et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent, non fecerunt: et evenerunt eis omnia mala hæc.
Jere VulgCont 32:24  Ecce munitiones extructæ sunt adversum civitatem ut capiatur: et urbs data est in manus Chaldæorum, qui præliantur adversus eam a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es acciderunt, ut tu ipse cernis.
Jere VulgCont 32:25  Et tu dicis mihi Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes: cum urbs data sit in manus Chaldæorum?
Jere VulgCont 32:27  Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?
Jere VulgCont 32:28  Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.
Jere VulgCont 32:29  Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
Jere VulgCont 32:30  Erant enim filii Israel, et filii Iuda iugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
Jere VulgCont 32:31  Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo.
Jere VulgCont 32:32  Propter malitiam filiorum Israel, et filiorum Iuda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum, viri Iuda et habitatores Ierusalem.
Jere VulgCont 32:33  Et verterunt ad me terga et non facies: cum docerem eos diluculo, et erudirem, et nollent audire ut acciperent disciplinam.
Jere VulgCont 32:34  Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.
Jere VulgCont 32:35  Et ædificaverunt excelsa Baal, quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch: quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Iudam.
Jere VulgCont 32:36  Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis in gladio, et in fame, et in peste.
Jere VulgCont 32:37  Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo, et in ira mea, et indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter.
Jere VulgCont 32:38  Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
Jere VulgCont 32:39  Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus: et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
Jere VulgCont 32:40  Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me.
Jere VulgCont 32:41  Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea.
Jere VulgCont 32:42  Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande: sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos.
Jere VulgCont 32:43  Et possidebuntur agri in terra ista: de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manus Chaldæorum.
Jere VulgCont 32:44  Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur: in terra Beniamin, et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iuda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus, quæ ad Austrum sunt: quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.