Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 34
Jere VulgCont 34:1  Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius, universaque regna terræ, quæ erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem, et contra omnes urbes eius, dicens:
Jere VulgCont 34:2  Hæc dicit Dominus Deus Israel: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Iuda: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni.
Jere VulgCont 34:3  Et tu non effugies de manu eius: sed comprehensione capieris, et in manu eius traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
Jere VulgCont 34:4  Attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda: Hæc dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio,
Jere VulgCont 34:5  sed in pace morieris, et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et Væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
Jere VulgCont 34:6  Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba hæc in Ierusalem.
Jere VulgCont 34:7  Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem, et contra omnes civitates Iuda, quæ reliquæ erant contra Lachis, et contra Azecha: hæ enim supererant de civitatibus Iuda, urbes munitæ.
Jere VulgCont 34:8  Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Ierusalem, prædicans:
Jere VulgCont 34:9  Ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, Hebræum et Hebræam liberos: et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudæo et fratre suo.
Jere VulgCont 34:10  Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt.
Jere VulgCont 34:11  Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et famulas.
Jere VulgCont 34:12  Et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino, dicens:
Jere VulgCont 34:13  Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego percussi fœdus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de Terra Ægypti de domo servitutis, dicens:
Jere VulgCont 34:14  Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis: et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
Jere VulgCont 34:15  Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo in domo, in qua invocatum est nomen meum super eam.
Jere VulgCont 34:16  Et reversi estis, et commaculastis nomen meum: et reduxistis unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis: et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ.
Jere VulgCont 34:17  Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo, et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus ad gladium, ad pestem, et ad famem: et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ.
Jere VulgCont 34:18  Et dabo viros, qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis, quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones eius:
Jere VulgCont 34:19  Principes Iuda et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli:
Jere VulgCont 34:20  Et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum: et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli, et bestiis terræ.
Jere VulgCont 34:21  Et Sedeciam regem Iuda, et principes eius dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
Jere VulgCont 34:22  Ecce ego præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et præliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Iuda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.