JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 47
Jere | Vulgate | 47:1 | quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam | |
Jere | Vulgate | 47:2 | haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae | |
Jere | Vulgate | 47:3 | ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis | |
Jere | Vulgate | 47:4 | pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae | |
Jere | Vulgate | 47:5 | venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris | |
Jere | Vulgate | 47:6 | o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile | |