JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 51
Jere | Vulgate | 51:1 | haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem | |
Jere | Vulgate | 51:2 | et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius | |
Jere | Vulgate | 51:3 | non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius | |
Jere | Vulgate | 51:5 | quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel | |
Jere | Vulgate | 51:6 | fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei | |
Jere | Vulgate | 51:7 | calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt | |
Jere | Vulgate | 51:8 | subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur | |
Jere | Vulgate | 51:9 | curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes | |
Jere | Vulgate | 51:10 | protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri | |
Jere | Vulgate | 51:11 | acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui | |
Jere | Vulgate | 51:12 | super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis | |
Jere | Vulgate | 51:13 | quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae | |
Jere | Vulgate | 51:14 | iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur | |
Jere | Vulgate | 51:15 | qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | |
Jere | Vulgate | 51:16 | dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis | |
Jere | Vulgate | 51:17 | stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis | |
Jere | Vulgate | 51:19 | non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius | |
Jere | Vulgate | 51:20 | conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna | |
Jere | Vulgate | 51:21 | et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius | |
Jere | Vulgate | 51:22 | et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem | |
Jere | Vulgate | 51:23 | et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus | |
Jere | Vulgate | 51:24 | et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus | |
Jere | Vulgate | 51:25 | ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis | |
Jere | Vulgate | 51:26 | et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus | |
Jere | Vulgate | 51:27 | levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum | |
Jere | Vulgate | 51:28 | sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius | |
Jere | Vulgate | 51:29 | et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem | |
Jere | Vulgate | 51:30 | cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius | |
Jere | Vulgate | 51:31 | currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum | |
Jere | Vulgate | 51:32 | et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt | |
Jere | Vulgate | 51:33 | quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius | |
Jere | Vulgate | 51:34 | comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me | |
Jere | Vulgate | 51:35 | iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem | |
Jere | Vulgate | 51:36 | propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius | |
Jere | Vulgate | 51:37 | et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator | |
Jere | Vulgate | 51:39 | in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus | |
Jere | Vulgate | 51:41 | quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes | |
Jere | Vulgate | 51:43 | factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis | |
Jere | Vulgate | 51:44 | et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit | |
Jere | Vulgate | 51:45 | egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini | |
Jere | Vulgate | 51:46 | et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem | |
Jere | Vulgate | 51:47 | propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius | |
Jere | Vulgate | 51:48 | et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus | |
Jere | Vulgate | 51:49 | et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra | |
Jere | Vulgate | 51:50 | qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum | |
Jere | Vulgate | 51:51 | confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini | |
Jere | Vulgate | 51:52 | propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus | |
Jere | Vulgate | 51:53 | si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus | |
Jere | Vulgate | 51:55 | quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum | |
Jere | Vulgate | 51:56 | quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet | |
Jere | Vulgate | 51:57 | et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius | |
Jere | Vulgate | 51:58 | haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt | |
Jere | Vulgate | 51:59 | verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae | |
Jere | Vulgate | 51:60 | et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem | |
Jere | Vulgate | 51:61 | et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec | |
Jere | Vulgate | 51:62 | dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo | |
Jere | Vulgate | 51:63 | cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten | |