JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 6
Jere | Vulgate | 6:1 | confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna | |
Jere | Vulgate | 6:3 | ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt | |
Jere | Vulgate | 6:4 | sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi | |
Jere | Vulgate | 6:6 | quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius | |
Jere | Vulgate | 6:7 | sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga | |
Jere | Vulgate | 6:8 | erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem | |
Jere | Vulgate | 6:9 | haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum | |
Jere | Vulgate | 6:10 | cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud | |
Jere | Vulgate | 6:11 | idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum | |
Jere | Vulgate | 6:12 | et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus | |
Jere | Vulgate | 6:13 | a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum | |
Jere | Vulgate | 6:14 | et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax | |
Jere | Vulgate | 6:15 | confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus | |
Jere | Vulgate | 6:16 | haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus | |
Jere | Vulgate | 6:19 | audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt | |
Jere | Vulgate | 6:20 | ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi | |
Jere | Vulgate | 6:21 | propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt | |
Jere | Vulgate | 6:22 | haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae | |
Jere | Vulgate | 6:23 | sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion | |
Jere | Vulgate | 6:24 | audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem | |
Jere | Vulgate | 6:25 | nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu | |
Jere | Vulgate | 6:26 | filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos | |
Jere | Vulgate | 6:28 | omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt | |
Jere | Vulgate | 6:29 | defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae | |