BARUCH
Chapter 5
Baru | VulgClem | 5:1 | Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. | |
Baru | VulgClem | 5:4 | Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiæ, et honor pietatis. | |
Baru | VulgClem | 5:5 | Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. | |
Baru | VulgClem | 5:6 | Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni : | |