Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Baru VulgClem 5:1  Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
Baru VulgClem 5:2  Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
Baru VulgClem 5:3  Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.
Baru VulgClem 5:4  Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiæ, et honor pietatis.
Baru VulgClem 5:5  Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
Baru VulgClem 5:6  Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :
Baru VulgClem 5:7  constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
Baru VulgClem 5:8  Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.
Baru VulgClem 5:9  Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.