Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Baru VulgClem 4:1  Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
Baru VulgClem 4:2  Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
Baru VulgClem 4:3  Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.
Baru VulgClem 4:4  Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
Baru VulgClem 4:5  Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :
Baru VulgClem 4:6  venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
Baru VulgClem 4:7  Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.
Baru VulgClem 4:8  Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
Baru VulgClem 4:9  Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
Baru VulgClem 4:10  Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.
Baru VulgClem 4:11  Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
Baru VulgClem 4:12  Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
Baru VulgClem 4:13  Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
Baru VulgClem 4:14  Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.
Baru VulgClem 4:15  Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,
Baru VulgClem 4:16  qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.
Baru VulgClem 4:18  qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
Baru VulgClem 4:19  Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola.
Baru VulgClem 4:20  Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
Baru VulgClem 4:21  Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
Baru VulgClem 4:22  Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
Baru VulgClem 4:23  Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.
Baru VulgClem 4:24  Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
Baru VulgClem 4:25  Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
Baru VulgClem 4:26  Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
Baru VulgClem 4:27  Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
Baru VulgClem 4:28  Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum :
Baru VulgClem 4:29  qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
Baru VulgClem 4:30  Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit.
Baru VulgClem 4:31  Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
Baru VulgClem 4:32  Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.
Baru VulgClem 4:33  Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,
Baru VulgClem 4:34  et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.
Baru VulgClem 4:35  Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.
Baru VulgClem 4:36  Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
Baru VulgClem 4:37  Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.