Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Dani VulgClem 12:1  In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Dani VulgClem 12:2  Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
Dani VulgClem 12:3  Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Dani VulgClem 12:4  Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Dani VulgClem 12:5  Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
Dani VulgClem 12:6  Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?
Dani VulgClem 12:7  Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
Dani VulgClem 12:8  Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?
Dani VulgClem 12:9  Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
Dani VulgClem 12:10  Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
Dani VulgClem 12:11  Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Dani VulgClem 12:12  Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
Dani VulgClem 12:13  Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.