DANIEL
Chapter 13
Dani | VulgClem | 13:2 | et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum : | |
Dani | VulgClem | 13:3 | parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. | |
Dani | VulgClem | 13:4 | Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. | |
Dani | VulgClem | 13:5 | Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. | |
Dani | VulgClem | 13:7 | Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. | |
Dani | VulgClem | 13:8 | Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus : | |
Dani | VulgClem | 13:9 | et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. | |
Dani | VulgClem | 13:10 | Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum : | |
Dani | VulgClem | 13:11 | erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. | |
Dani | VulgClem | 13:14 | Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. | |
Dani | VulgClem | 13:15 | Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat : | |
Dani | VulgClem | 13:17 | Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. | |
Dani | VulgClem | 13:18 | Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos. | |
Dani | VulgClem | 13:19 | Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt : | |
Dani | VulgClem | 13:20 | Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. | |
Dani | VulgClem | 13:21 | Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. | |
Dani | VulgClem | 13:22 | Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. | |
Dani | VulgClem | 13:23 | Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. | |
Dani | VulgClem | 13:26 | Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. | |
Dani | VulgClem | 13:27 | Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. | |
Dani | VulgClem | 13:28 | Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. | |
Dani | VulgClem | 13:29 | Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. | |
Dani | VulgClem | 13:32 | At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. | |
Dani | VulgClem | 13:34 | Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. | |
Dani | VulgClem | 13:36 | Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. | |
Dani | VulgClem | 13:38 | Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. | |
Dani | VulgClem | 13:39 | Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit : | |
Dani | VulgClem | 13:40 | hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus. | |
Dani | VulgClem | 13:41 | Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. | |
Dani | VulgClem | 13:42 | Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, | |
Dani | VulgClem | 13:43 | tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. | |
Dani | VulgClem | 13:45 | Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel : | |
Dani | VulgClem | 13:47 | Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ? | |
Dani | VulgClem | 13:48 | Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ? | |
Dani | VulgClem | 13:50 | Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. | |
Dani | VulgClem | 13:52 | Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius : | |
Dani | VulgClem | 13:53 | judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies. | |
Dani | VulgClem | 13:54 | Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino. | |
Dani | VulgClem | 13:55 | Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. | |
Dani | VulgClem | 13:56 | Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : | |
Dani | VulgClem | 13:57 | sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. | |
Dani | VulgClem | 13:58 | Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. | |
Dani | VulgClem | 13:59 | Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. | |
Dani | VulgClem | 13:60 | Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. | |
Dani | VulgClem | 13:61 | Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, | |
Dani | VulgClem | 13:62 | ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. | |
Dani | VulgClem | 13:63 | Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. | |