ECCLESIASTES
Chapter 6
Eccl | VulgCont | 6:2 | Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Hoc vanitas, et miseria magna est. | |
Eccl | VulgCont | 6:3 | Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus. | |
Eccl | VulgCont | 6:6 | etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia? | |
Eccl | VulgCont | 6:8 | Quid habet amplius sapiens a stulto? Et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita? | |
Eccl | VulgCont | 6:9 | Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. | |
Eccl | VulgCont | 6:10 | Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. | |