ESTHER
Chapter 10
Esth | VulgHetz | 10:2 | cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: | |
Esth | VulgHetz | 10:3 | et quomodo Mardochæus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudæos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent. | |
Esth | VulgHetz | 10:5 | Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. | |
Esth | VulgHetz | 10:6 | Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. | |
Esth | VulgHetz | 10:9 | Gens autem mea: Israel est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes: | |
Esth | VulgHetz | 10:11 | Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus: | |