ESTHER
Chapter 11
Esth | VulgHetz | 11:1 | Anno quarto regnantibus Ptolemæo, et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Ierusalem. | |
Esth | VulgHetz | 11:2 | Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: | |
Esth | VulgHetz | 11:3 | homo Iudæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. | |
Esth | VulgHetz | 11:4 | Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodnosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda: | |
Esth | VulgHetz | 11:5 | et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: | |
Esth | VulgHetz | 11:7 | Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. | |
Esth | VulgHetz | 11:8 | Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. | |
Esth | VulgHetz | 11:10 | Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. | |