ESTHER
Chapter 10
Esth | Vulgate | 10:2 | cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum | |
Esth | Vulgate | 10:3 | et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent | |
Esth | Vulgate | 10:5 | Recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quidquam irritum fuit | |
Esth | Vulgate | 10:6 | Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam | |
Esth | Vulgate | 10:9 | Gens autem mea Israel est quae clamavit ad Dominum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos ab omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter Gentes | |
Esth | Vulgate | 10:11 | Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus | |