ESTHER
Chapter 15
Esth | Vulgate | 15:1 | Et mandavit ei haud dubium quin esset Mardochaeus ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua | |
Esth | Vulgate | 15:2 | Memorare inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem | |
Esth | Vulgate | 15:5 | Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas | |
Esth | Vulgate | 15:6 | et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens | |
Esth | Vulgate | 15:7 | altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans | |
Esth | Vulgate | 15:8 | Ipsa autem roseo colore vultum perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum | |
Esth | Vulgate | 15:9 | Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu | |
Esth | Vulgate | 15:10 | Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput | |
Esth | Vulgate | 15:11 | Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur | |
Esth | Vulgate | 15:15 | Cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait Cur mihi non loqueris | |
Esth | Vulgate | 15:16 | Quae respondit Vidi te domine quasi Angelum Dei et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae | |