Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 1
Hose VulgCont 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, Ezechiæ regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
Hose VulgCont 1:2  Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
Hose VulgCont 1:3  Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
Hose VulgCont 1:4  Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
Hose VulgCont 1:5  Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel.
Hose VulgCont 1:6  Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque Misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
Hose VulgCont 1:7  Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
Hose VulgCont 1:8  Et ablactavit eam, quæ erat Absque Misericordia. Et concepit, et peperit filium.
Hose VulgCont 1:9  Et dixit: Voca nomen eius: Non Populus Meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
Hose VulgCont 1:10  Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
Hose VulgCont 1:11  Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel.