Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Hose VulgCont 2:1  Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestræ, Misericordiam consecuta.
Hose VulgCont 2:2  Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.
Hose VulgCont 2:3  Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
Hose VulgCont 2:4  Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt.
Hose VulgCont 2:5  Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Hose VulgCont 2:6  Propter hoc, ecce, ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
Hose VulgCont 2:7  Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
Hose VulgCont 2:8  Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
Hose VulgCont 2:9  Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam eius.
Hose VulgCont 2:10  Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea:
Hose VulgCont 2:11  et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius.
Hose VulgCont 2:12  Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
Hose VulgCont 2:13  Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
Hose VulgCont 2:14  Propter hoc, ecce, ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius.
Hose VulgCont 2:15  Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suæ, et iuxta dies ascensionis suæ de Terra Ægypti.
Hose VulgCont 2:16  Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali.
Hose VulgCont 2:17  Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
Hose VulgCont 2:18  Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter.
Hose VulgCont 2:19  Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus.
Hose VulgCont 2:20  Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus.
Hose VulgCont 2:21  Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
Hose VulgCont 2:22  Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Iezrahel.
Hose VulgCont 2:23  Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, quæ fuit Absque Misericordia.
Hose VulgCont 2:24  Et dicam Non Populo Meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.