Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Hose VulgCont 8:1  In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
Hose VulgCont 8:3  Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.
Hose VulgCont 8:4  Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:
Hose VulgCont 8:5  proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
Hose VulgCont 8:6  Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
Hose VulgCont 8:7  Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
Hose VulgCont 8:8  Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Hose VulgCont 8:9  Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.
Hose VulgCont 8:10  Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.
Hose VulgCont 8:11  Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factæ sunt ei aræ in delictum.
Hose VulgCont 8:12  Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
Hose VulgCont 8:13  Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
Hose VulgCont 8:14  Et oblitus est Israel Factoris sui, et ædificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit ædes illius.