Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 3
Hose Vulgate 3:1  et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum
Hose Vulgate 3:2  et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei
Hose Vulgate 3:3  et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te
Hose Vulgate 3:4  quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
Hose Vulgate 3:5  et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum