HOSEA
Chapter 11
Hose | Vulgate | 11:1 | sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum | |
Hose | Vulgate | 11:2 | vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant | |
Hose | Vulgate | 11:3 | et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos | |
Hose | Vulgate | 11:4 | in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur | |
Hose | Vulgate | 11:5 | non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti | |
Hose | Vulgate | 11:6 | coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum | |
Hose | Vulgate | 11:7 | et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur | |
Hose | Vulgate | 11:8 | quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea | |
Hose | Vulgate | 11:9 | non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem | |
Hose | Vulgate | 11:10 | post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris | |
Hose | Vulgate | 11:11 | et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus | |