Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 14
Hose Vulgate 14:1  pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
Hose Vulgate 14:2  convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
Hose Vulgate 14:3  tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
Hose Vulgate 14:4  Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
Hose Vulgate 14:5  sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
Hose Vulgate 14:6  ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
Hose Vulgate 14:7  ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
Hose Vulgate 14:8  convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
Hose Vulgate 14:9  Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
Hose Vulgate 14:10  quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis