Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 5
Hose Vulgate 5:1  audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
Hose Vulgate 5:2  et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
Hose Vulgate 5:3  ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
Hose Vulgate 5:4  non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
Hose Vulgate 5:5  et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
Hose Vulgate 5:6  in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
Hose Vulgate 5:7  in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
Hose Vulgate 5:8  clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
Hose Vulgate 5:9  Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
Hose Vulgate 5:10  facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
Hose Vulgate 5:11  calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
Hose Vulgate 5:12  et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
Hose Vulgate 5:13  et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
Hose Vulgate 5:14  quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
Hose Vulgate 5:15  vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam