Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Hose Vulgate 8:1  in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
Hose Vulgate 8:3  proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
Hose Vulgate 8:4  ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
Hose Vulgate 8:5  proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
Hose Vulgate 8:6  quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
Hose Vulgate 8:7  quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
Hose Vulgate 8:8  devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
Hose Vulgate 8:9  quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
Hose Vulgate 8:10  sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
Hose Vulgate 8:11  quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
Hose Vulgate 8:12  scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
Hose Vulgate 8:13  hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
Hose Vulgate 8:14  et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius