HOSEA
Chapter 10
Hose | Vulgate | 10:1 | vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris | |
Hose | Vulgate | 10:2 | divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum | |
Hose | Vulgate | 10:3 | quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis | |
Hose | Vulgate | 10:4 | loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri | |
Hose | Vulgate | 10:5 | vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo | |
Hose | Vulgate | 10:6 | siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua | |
Hose | Vulgate | 10:8 | et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos | |
Hose | Vulgate | 10:9 | ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis | |
Hose | Vulgate | 10:10 | iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas | |
Hose | Vulgate | 10:11 | Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob | |
Hose | Vulgate | 10:12 | seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam | |
Hose | Vulgate | 10:13 | arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum | |
Hose | Vulgate | 10:14 | consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa | |